라틴어 문장 검색

Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac versas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 2:1)
nam hoc quidem pervolgatum est, definitionem omnem ex genere et differentia consistere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 11:2)
Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 3:1)
quale est pervolgatum illud quo Protagoram, sophistarum acerrimum, usum esse ferunt adversus Euathlum, discipulum suum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 4:2)
Atque haec quidem in his quibus dixi libris pervulgata sunt, sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres refert, non minus si vinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 3:2)
nosti enim, credo, verbum illud vetus et pervolgatum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 7:2)
Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere, nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 13:1)
Videturne tibi, inquit, "utroque in loco M. Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 8:2)
Quid Vulcacius Sedigitus, in libro quem De Poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIV 1:1)
Multos incertos certare hanc rem vidimus, Palmam poetae comico cui deferant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIV 2:2)
Item in cocionem pervulgate dicit, quem veteres arillatorem dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 13:1)
nisi si 'candenti' dixit pervulgate et inproprie pro ferventi favilla, non pro ignea et relucenti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 19:2)
Sed eadem ipsa post etiam in pervulgatis commentariis scripta offendimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 13:2)
sed, ut video, pervulgate magis quam inscite locutus es;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 7:1)
Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION